luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his
delectatur non erit sapiens
sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum
peccat in animam suam
honor est homini qui separat se a contentionibus omnes
autem stulti miscentur contumeliis
propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate
et non dabitur ei
sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo
sapiens exhauriet illud
multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem
quis inveniet
iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se
filios derelinquet
rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu
suo
quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile
est apud Deum
ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta
sint opera eius
aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos
tuos et saturare panibus
malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit
tunc gloriabitur
est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia
scientiae
tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et
pro extraneis aufer pignus ab eo
suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os
eius calculo
cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis
tractanda sunt bella
ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat
labia sua ne commiscearis
qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius
in mediis tenebris
hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo
benedictione carebit
ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa
non est bona
a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum
intellegere potest viam suam
ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia
secreta ventris
misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur
clementia thronus eius
exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum
canities
livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus
ventris